Ihr Marktplatz für antiquarische und neue Bücher | Login | Neu registrieren Registrieren
Buchfreund als App
Index Hesiodeus.
Bild 1 von 1

Index Hesiodeus.

Erschienen 1962. - karton.

94 S. Sehr gutes Exemplar. - Mihi abhinc quinque fere annis in re métrica Hesiodea *) versanti quum indices Hesiodei, quos exhibèrent editiones, non satis accurate confecti esse viderentur, operæ pretium videbatur esse indicem omnes vocum formas Hesiodeas exhibentem componere. Eum indicem, qui confectus tantum mihi adiumentum afferebat, ut persuasum haberem operam non perditam esse, nunc formis describendum curavi, sperans fore ut, qui in Græcæ linguæ studio, imprimis in epicorum poetarum sermone et rebus pervestigandis versantur, ex eo fructum aliquem capiant. -- Primus quern confeci index editionem tertiam Goettlingianam, quam curavit Joannes Flach, secutus est. Rzachii autem editione, post id tempus in volgus edita, prioribus, meo quidem iudició, facile præstante, necesse duxi indicem ita retractare, ut Rzachii, non Goettlingii, editionem sequerer. Rzachii igitur legendi rationes exhibet index, ñeque seiunxi eas, quas coniectura assecutus est, ab iis, quas librorum ms:orum fide servata præbet. Ex ipsa enim Rzachii editione velim exquiras ea, quæ ad eius legendi rationes pertinent. Non tarnen in editionis Rzachianæ lectionibus afferendis acquievi ; ñeque enim prorsus omisi ceteras editiones, ut Goettlingianam tertiam (G.-Fl.), Paleyi (Pal.), Koechly-Kinkelianam (K.-K.), et mag- nam copiam variarum librorum lectionum (v. 1.) et coniecturarum doctorum virorum (c.) annotavi. Scilicet fieri non potuit ut omnes librorum varias lectiones, omnes, quas excogitarunt viri docti, coniecturas indici adiungerem ; ñeque in tanto versor errore, ut redam delectum, quem feci, semper tibi probatum iri. Vix tarnen ab eo, qui deligendi difficultatem cognitam habet, propter delectum male audiam. -- * præfixi verbis ab Homeri carminibus (Iliade et Odyssea) alienis. inclusi verba (imprimis nomina propria), quæ in fragmentis prosæ orationis nobis obvia Hesiodus adhibuisse dicitur. -- Certamen quod dicitur Homeri et Hesiodi cur omiserim, patet. Restât ut Carolo Augusto Wahlstein, Cand. philos., qui in corrigendis typothetæ erratis amicissime me adiuvit, gratias agam quam maximas. -- Scribebam Lundæ mense Junio MDCCCXC.
Mehr anzeigen
Produktart:
📚 Bücher
Autor(en):
Paulson, J.:
Anbieter:
Fundus-Online GbR Borkert, Schwarz, Zerfaß
Bestell-Nr.:
1197737
Lagerfach:
1462
Katalog:
Philologie
Zahlungsarten:
Vorauskasse, Rechnung/Überweisung (Vorauszahlung vorbehalten), PayPal
Gebraucht, sehr gut15,00 EUR zzgl. 4,50 EUR Verpackung & Versand
Index Hesiodeus.
Index Hesiodeus.
Gebraucht, sehr gut
15,00 EUR
zzgl. 4,50 EUR Verpackung & Versand

Ähnliche Bücher, die interessant für Sie sein könnten Autor: J Paulson Verlag: Hildesheim : Georg Olms,

Sparen Sie Versandkosten bei Fundus-Online GbR Borkert, Schwarz, Zerfaß durch den Kauf weiterer Artikel