Ihr Marktplatz für antiquarische und neue Bücher | Login | Neu registrieren Registrieren
Buchfreund als App
Quaestiones biographicae.
Bild 1 von 1

Quaestiones biographicae.

Erschienen 1889. - Originalbroschur.

43 S. Aus der Bibliothek von Prof. Wolfgang Haase, langjährigem Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT). - Angeschmutzter Einband, sonst sehr gut und sauber. Mit Verfasserwidmung. - Graecorum viri magni quanto opere sive de re publica sive de litteris meriti sint, memoriae traditum est non ab eis, qui Aeschylo Sophocli Themistocli Pericli aequales fuerunt, sed a posteris eorum, qui libertate publica amissa cum philosophiae tum artibus grammaticae et rhetoricae se dediderunt. Sed cum grammatici egregia diligentia maiorum scripta colligerent atque emendarent, vitarum scriptores aut fabellas captabant belleque dicta coacervabant aut ieiuna verborum concertatione maiorum res gestas moresque celebrabant. Alteri horum scriptorum parti bene consuluit fortuna multique viri docti operam navaverunt; altera iusto magis neglegitur. Magni autem puto momenti esse ad Graecorum mores et naturam recte aestimandam illud quoque scrutando cognoscere, quo modo gens illa clarissima virorum de re publica bene meritorum memoriam libris coluerit. Hanc quaestionem a poetarum philosophorum aliorumque vitis separari posse argumentatione ipsa elucebit. Praemonendum vero est me non tam audacem esse, ut de omnibus illis scriptoribus iudicium ferre in animo habeam; sed in aliquot eius modi libris nonnulla quae propria eius generis videntur esse indicare atque rectius quam vulgo ferunt de duobus libris iudicium argumentis firmare satis habeo. - Vita: Natus sum Ericus Lippelt anno h. s. LXV mens. lun. die III Guel-ferbytani patre Guilelmo, quem ante hos quattuor annos mihi morte ereptum pia colo memoria, matre e gente Thies, qua superstite adhuc gaudeo. Fidei addictus sum evangelicae. Puer cum parentibus Brunsvigam migravi, ubi gymnasium Gravenhorsti et Eberhardi auspiciis florens frequentavi. Maturitatis testimonio instructus autumno anni LXXXIII stipendia merui, insequenti anno studiis philologicis et historicis operam daturus universitatem Lipsiensem adii. Vere anni LXXXV Bonnam me contuli. Docuerunt me viri clarissimi Biedermann Curtius Eckstein Lange Lipsius Lipsienses Buecheler Dove R. Kekulé Luebbert Nissen Schwartz Usener Wilmanns Bonnenses. In seminarium historicorum Nisseni, philologorum Buecheleri Luebberti Useneri benevolentia receptus illius per quinquies, huius per ter sex menses fui sodalis ordinarius. Exercitationibus philologicis ut interessem Schwartz, archaeologicis Kekulé, epigra-phicis Buecheler benigne admiserunt. Quibus viris omnibus gratias habeo maximas. In primis vero Buechelero Nisseno Usenero quid debeam numquam obliviscar.
Mehr anzeigen
  • Signiert
Produktart:
📚 Bücher
Autor(en):
Lippelt, Eric:
Anbieter:
Fundus-Online GbR Borkert, Schwarz, Zerfaß
Bestell-Nr.:
1179819
Lagerfach:
1672
Katalog:
Klassische Philologie
Zahlungsarten:
Vorauskasse, Rechnung/Überweisung (Vorauszahlung vorbehalten), PayPal
Gebraucht, sehr gut48,00 EUR zzgl. 4,50 EUR Verpackung & Versand
Quaestiones biographicae.
Quaestiones biographicae.
Gebraucht, sehr gut
48,00 EUR
zzgl. 4,50 EUR Verpackung & Versand

Ähnliche Bücher, die interessant für Sie sein könnten Autor: Eric Lippelt Verlag: Bonn : Caroli Georgi,

Sparen Sie Versandkosten bei Fundus-Online GbR Borkert, Schwarz, Zerfaß durch den Kauf weiterer Artikel